QUAESTOR

QUAESTOR
QUAESTOR
sic dicitur, quasi quaesitor. Ulpianus, l. singulari, de efficio Quaestoris: Agenere quaerendi Quaestores initiô dictos, et Iunius, et Trebatius, et Fenestella scribunt. Eandem quoque originationem, point Beda, de Orthographia. Sed ut genus quaerendi non unum, ita nec unum genus Quaestorum. Primi et antiquissimi in Urbe quaestores rerum capitalium, qui et citra συγκοπὴν quaesitores saepe dicuntur. Sic vocat Cicero in Divinat. ad quam sic Asconius. Quaesitor est praetor, de pecuniis repetendis quaestionem exercens, nam proprie quaesitores dicuntur oriminalium quaestionum, ut Virgilius: Quaesitor Minos urnam movet. Dicitur et quaestor parricidii. Festus: Parricidii quaestores (Sic emendat Scaliger, pro quo in vulgatis parici) appellantur, qui solebant creari causâ rerum capitalium quaerendarum. Nam parricida non utique is qui parentem occidisset, dicebatur, sed qualemcumque hominem. Id autem fuisse indicat lex Numae Pompilii regis his composita verbis: SI QUIS HOMINEM LIBERUM DOLO SCIENS MORTI DVIT, PARICIDA ESTO. Idem: Quaestores dicebantur, quod quaererent de rebus capitalibus, unde qui talia quaerunt, quaestores paricidi appellantur. Hodie similiter in re Ecclesiastica dicuntur, Inquisitores haereticae pravitatis. Proximi antiquitate sunt Quaestores urbani, qui et aerarii, quia praeerant aerario, quod in aede Saturni erat. Hi demum creati liberâ Rep. an. Urb. Cond. 269. ut ex Dionysio et Livio discimus. Nam quod Tacitus et Pomponius, eos scribunt sub Regibus fuisse, id tantum verum videtur de quaestoribus parricidii. Munus urbanorum quaestorum fuit, ecuniam publicam accipere, expendere, praedam ex hostibus captis vendere, signa militaria (erant ea vel ex auro, vel argento, velis enim non utebantur) in aerario adservare, et Consulibus in bellum ituris mittere, legatos qui Romam venerant, excipere, deducere, iis hospitium curare, aegrotantium curam gerere, mortuisque e publico munus facere. Etiam decretô Augusti Senatusconsulta asservanda iis tradita, quae ante penes Aediles ac Tribunos. Tertius quaestor, erat provincialis, qui una cum proconsule, vel propraetore in provinciam exibat. Munus eius versabatur, partim circa pecuniam attributam, partim circa vectigalem. Eiusdem erat a publicanis ex re frumentaria, portoriis, aliisque exigere vectigalia, Romamque in aerarium referre. Ex hisce 3. quaestorum generibus primum dictum, a quaerendis criminibus, secundum, tertiumque a quaerendis pecuniis. Erat et quartum genus quaestorum, qui principis, sive Augusti quaestores dicti, alioque nomine Candidati principis vocabantur. Hi principis epistolas et orationes in Senatu legebant. Vide Vossium in Quaestor. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • quaestor — QUAESTOR, quaestori, s.m. (În Roma antică) Magistrat cu atribuţii fiscale. [pr.: cvéstor] – cuv. it. Trimis de cata, 24.02.2002. Sursa: DEX 98  QUAESTOR [pr.: cvéstor] m. Magistrat cu atribuţii fiscale în Roma antică. /cuv …   Dicționar Român

  • Quaestor — Quaestor, 1) (röm. Ant.), eigentlich so v.w. Quaesitor (s.d.); daher zur Zeit der Könige Q. parricidii der Richter, welcher überdas Parricidium (s.d.), sowie auch über andere Arten des Mordes (daher Q. rerum capitalium) entschied. Als 509 v. Chr …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Quaestor — Qu[ae]s tor, n. [L.] Same as {Questor}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Quaestor — Quaestor,   Quästor …   Universal-Lexikon

  • quaestor — [kwes′tər, kwēs′tər] n. [L, contr. < quaesitor < quaesitus, pp. of quaerere, to inquire] an official of ancient Rome, with various, chiefly financial, duties quaestorship n …   English World dictionary

  • Quaestor — Die Quaestur (eingedeutscht Quästur) war das niedrigste Amt der senatorischen Ämterlaufbahn (cursus honorum) der römischen Republik. Quästoren wurden (bis zum Beginn der Kaiserzeit) vom Volk auf ein Jahr gewählt. Ursprünglich waren die Quästoren… …   Deutsch Wikipedia

  • quaestor — quaestorial /kwe stawr ee euhl, stohr , kwee /, adj. quaestorship, n. /kwes teuhr, kwee steuhr/, n. Rom. Hist. 1. one of two subordinates of the consuls serving as public prosecutors in certain criminal cases. 2. (later) one of the public… …   Universalium

  • Quaestor — Quaestors were originally appointed by the consuls to investigate criminal acts and determine if the consul needed to take public action. Quaestors eventually took on additional responsibilities, such as supervising the treasury (for which they… …   Wikipedia

  • Quaestor —    The Quaestor of the Sacred Palace (quaestor sacri palatii) was the supreme legal minister whose duty it was to draft imperial laws, in addition to being the emperor s (q.v.) chief legal advisor. The famous Tribonian (q.v.) occupied this post… …   Historical dictionary of Byzantium

  • quaestor — Questor Ques tor, n. [L. quaestor, contr. fr. quaesitor, fr. quaerere, quaesitum, to seek for, ask: cf. F. questeur.] (Rom. Antiq.) An officer who had the management of the public treasure; a receiver of taxes, tribute, etc.; treasurer of state.… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”